Joshua 7

etc. ADAM., hom. 7. Non otiose transcurrendum est, etc., usque ad quam mecum ire in gehennam. AUG., quaest. 8 in Josue. Quaeri solet quomodo juste pro peccatis alterius in alios vindicetur, etc., usque ad quod in suo judicio facit ipse, quo potestas humana non aspirat. . ADAM., hom. 7. Furatus est autem linguam auream, etc., usque ad quod furanti exstitit causa peccati. LXX: haereticorum scilicet dogmata, vel superstitiosa saecularium litterarum studia. Haec enim est lingua aurea, luculento sermone aptata. Hanc furati sunt haeretici de Jericho, quasi auream regulam, qui philosophorum sectam conati sunt inducere in Ecclesiam: quorum anathemate multi perduntur, et quasi acervo lapidum multitudine peccatorum exstinguuntur: quorum ductor diabolus, qui per illorum impietatem fidelium quosdam vicerat, rursus superatus vincitur, et a populo Dei suspensus, crucis virtute necatur. ISID., in Jos. Jericho mundum significat: de anathemate ejus in tabernaculo suo abscondit, qui saeculares mores Ecclesiae secretis inserit; qui sub cultu Dei manens, solemnitates saeculi vel spectacula diligit; qui sortilegos aruspices et augures inquirit, vel caetera facit quae in Jericho, id est in saeculo habebantur. AUG., quaest. in Jos. Quaeritur eum Dominus eum qui furtum fecerat, etc., usque ad peccato suo secum consumptis mori. . .
Copyright information for VulgGlossa